Josephus sodalibus s.p.d
Hodie nova sessio circuli Gaditani celebrata est. Perpauci, ut mos est, eramus tantummodo tres: Sandra optima, Eduardus Pinarius, qui humanissimus est, atque ego. Legere coepimus capitulum XXV libri “Familia Romana” inscripti, simulque, paragrapho lecto, eum rimabamur atque perscrutabamur, ut synonyma antonymaque verborum proponeremus, sententiasque in locum aliarum idem significantium inveniremus, aliaque exercitamenta, ut progymnasmata amplificandi, quae dicuntur,discipulis proponenda statueremus. Dolendum autem est quod, urgente tempore, non omnia quae constitueramus perficere valuimus, sed aliquid fecimus.
Fortasse alio die, paulo celerius nobis legendum erit.
Valete!
19 noviembre 2009 at 14:46
Sessio nouissima circuli Gaditani, Iosephe, iucundissima fuit, quamuis tantummodo tres fuerimus. Viola ad me scripsit excusationem nobis dando. Interesse enim non licuit quippe quae multis negotiis obstricta esset. Tibi adsentior ut non omnia quae constitueramus ad perficiendum ualuimus. Sed nihil refert. Nam capitulum libri “Familia Romana” legere uobiscum mihi maximo usui fuit. Proximo in conuentu plura de rebus modernis et cottidianis loquemur.
Alexandra.
19 noviembre 2009 at 14:52
Etiam mihi, Sandra optima, jucundissima fuit novissima sessio. Certe juvat textum una cum aliis legere eumque rimari deque eo sermocinari in circulo.
Heri cum humanissima alumna tua Eugenia conveni et jucunde sermocinati sumus de studiis nostris. Ab ea petivi ut aliis alumnis persuaderet bonum esse consilium statutis temporis intervallis convenire in caupona vel in ipsis Facultatis aedibus ad facultates sermonis exercendas, legendo, audiendo, scribendo et loquendo…
Utinam plures in dies homines hoc pacto Latinitatem colant, ut usus linguae ubique innotescat, ejusque utilitas non tantum ad opera per aetates hominum scripta legenda, verum etiam -quidni?- ad sensa communicanda cum aequalibus nostris, natione ac patrio sermone diversi, qui linguae litterisque Latinis studeant…
Josephus.