Alexandra sodalibus amicisque omnibus s.p.d.
Quamquam heri sessio Circuli non habitura erat, coetus tandem fuit isque optimus, cui interfuerunt quattuor homines: Bartholomaeus (qui post dimidiam horam discessit), Angelus López (doctus professor linguae Arabicae), Iosephus (semper alacer dissertusque) atque ego ipsa (quasi plumbea). Certe heri toto die quasi plumbeum gessi caput (hanc locutionem in lexico Iosephi Mariae Mir cui index est Noua Verba Latina, legimus, primo scilicet in capitulo de surrectione matutina), quippe quae multo mane e lecto surrexerim paucasque horas dormiuerim.
Nam postquam aliquos uersus capituli XXV de Theseo et Minotauro [hic pelliculam inspicere potestis] libri c.n. “Familia Romana” euoluimus et rimati sumus, de uerbis nouis attinentibus ad surrectionem matutinam disceptauimus. En nonnulla:
◊ SVRRECTIO MATVTINA:
HOROLOGIVM EXCITATORIVM (Cur nos dicamus tantummodo “excitatorium”?): “[....] cum excitare `e somno suscitare´ significat, excitatorium uel horologium excitatorium erit `quod e somno excitat´. Qua uoce perscienter usus est I. Lud. VIVES (Colloquia [ed. VERGHETTI], Cubiculum et lucubratio, p. 87): `Colloca hic mihi horologium excitatorium´ [...]“
PANDICVLARI : (cf. FORCELLINI, s.u.) pandiculari, σκορδινάομαι, dicuntur qui toto corpore oscitantes extenduntur (…) Plaut. Men. 5. 2. 80. “ut pandiculans oscitatur!”.
MENSVLA CVBICVLARIA: “[...] Apud antiquos scriptores locutiones leges: `cubicularius lectus, uestis cubicularia, cubicularia stragula´[...]“
SOCCI (“est genus calcei commodioris, ligaminis expers, qui superiorem pedis partem obtegit”, cf. DAREMBERG-SAGLIO). Si uis adhibe etiam CALCEOLI
VESTIS NOCTVRNA uel DORMITORIA
LAVATIO PLVVIA : Adiectiuum “pluuius” ab Ouidio per translationem adhibetur (cf. Metam. 4, 611): “Quem pluuio Danaë conceperat auro” (ubi nemo intellegit eam “pluuia e caelo cadente lauatam esse”).
THECA SAPONARIA: “[...] DU CANGE habet: `sapo, saponarius, saponaria, saponatum [...]“
SAPO, -ONIS (cf. Corominas, Dicc. Crítico, s.v.: “Del latín tardío Sapo, onis, id., tomado a su vez del germ.)
LABELLVM, -I [ThLL VII, 2, 768, 33sq.; CIL 14, 4190; Eichenseer I, p. 15,18]
MANVTERGIVM, -II [cf. ISID. orig. 19, 26, 7] uel MANTILE, -IS uel GAUSÁPINA,-AE
PASTA DENTARIA
PENICILLVS DENTARIVS
PENICVLVS COMATORIVS [cf. PLAVT. Men. 2, 3, 40; PETR. 21, 1; Eichenseer I, p. 15, 24]
PECTEN, -INIS [cf. PLAVT. Capt. 2, 2, 18; OV. Am. 1, 14, 15; Eichenseer I, p. 16, 25]
MACHINA RASORIA: “[...] licet ipse Cicero adhibeat `cultrum tonsorium´ (cf.De off. 2, 7, 25) ut nouaculam significet et ideo nostrae aetatis machinula ad radendam barbam dici etiam posse `machina tonsoria´uideatur, confusio tamne oriretur cum saepe et `tonsoria machina´, qua capillos tondemus et `rasoria´ -qua radimus barbam- eadem uoce essent appellandae [..]“
LABRVM [cf. CIC. fam. 14, 20] uel LAVACRVM
et plura…
Valeatis optime!
22 Noviembre 2009 at 23:14
Heri autem, cum raedam conscenderem, statim memini illius verbi de quo olim optimus Eduardus Engelsing mentionem mihi fecerat. Quod quidem verbum modo quaesivi in lexico Forcelliniano.
Etenim, ut heri ipsum in circulo animadvertimus, in capite secundo libri cui index Nova verba Latina, leguntur haec: “E lecto prosilio, soccos induo ut commodius incedam: bracchia distendo…”
Verbum autem illud de quo agitur hoc est: “pandiculari”. Etenim, in lexico Forcellini haec leguntur:
“pandiculari, σκορδινάομαι, dicuntur qui toto corpore oscitantes extenduntur (…) Plaut. Men. 5. 2. 80. ut pandiculans oscitatur!”
Unde “pandiculatio, subst. f., σκορδινισμός, bracchiorum extensio cum oscitatione”
Vale.
Josephus Rojas.
22 Noviembre 2009 at 23:20
“Pandiculari”!Optimum uocabulum! Gratias, Iosephe. Nihilominus, si Plautus scripsit “ut pandiculans oscitatur” uerbum “pandiculari” significare deberet tantummodo “bracchia corpusque totum extendere” siue sine oscitatione siue cum oscitatione. Nonne?
Etiam eam locutionem inueni in libro Eudemiae: « Harpax experrectus, dum etiam tum pandiculans oscitatur, fit ut chartam illam sibi ad caput appositam naso diverberet, sumptam in manus inspicit, legit ac prae gaudio: ‘Sum dives,’ exclamat.” (Erythraeus, Eudemia V 5, 13).
Vale tu quoque.
Sandra