Alexandra sodalibus condiscipulisque s.p.d
Tandem, post quattuor septimanas commorationis, Gaditanae Vniuersitatis Commissio Technica nouum instituionis inceptum cui praesum, accipit ad publice inscribendum. Cui index est PIE-22.
Participes enim sumus Iosephus Maria Maestre, Viola Pérez, Eduardo del Pino, Iospehus Rojas atque ego ipsa, qui Eduardi Engelsing, sodalis perpetui, optimis auspiciis noua ad linguam Latinam docendam discendamque rerum technicarum nouarum ope experiri, diis Forteque Fortuna iuuantibus, conabimur (quamquam unum abhinc mensem, ut notum est, iam incepto operam dedimus). Ceteri sodales, discipulae alumnique atque omnes amici qui una nobiscum noua facere uelint, quo facilius expeditiusque Latine scribere et legere possint, bene exspectati erunt.
Valete bene.
P. Scr.: Laeti sumus quod optima alumna Eugenia circulum Gaditanum participauit in sessione ultima. Speramus enim fore ut ceteris condiscipulis persuadeat esse operae pretium esse circulo Latino interesse.
11 septiembre 2010 at 11:50
[...] Quamobrem iterum necesse erit nos conuenire, ut inter alia de noui institutionis incepto cui index PIE22 “Vnius quae sit hominis, haud est humanitas” sermocinemur, quod exeunte mense Septembri nobis scribendus est memorialis [...]
1 noviembre 2010 at 0:05
[...] memoriale exarandum finitum est. Schedis enim et foliis memoriae completis missisque ad tempus, Propositum nomine PIE22 feliciter ad calcem peruenit impulsu quinque hominum quibus nomina praeter meum sunt Iosephus [...]