Alexandra Sodalibus Omnibus s.pl.d.
Vos commonefacio die crastino colloquium fore hora sueta, scilicet inter meridiem et secundam horam p.m., conclaui uicesimo sexto. Frequentes illic uobiscum congredi spero.
Fabulam enim Plautinam euoluere pergemus atque etiam inter nos colloqui mihi placeret de hac sententia quam in pagina cuiusdam scriptoris interretialis nuperrime dedit iuuenis atque optimus discipulus linguae Latinae Graecaeque nomine Consaluus:
… apud plerosque -pauci namque excipiuntur quibus farina optimast- magistros humaniorumque litterarum doctores (sic enim uocant) tam praua commentariorum interretalium Latine conscribendorum scriptorumque, ueluti omnium saeculorum Latinitatis maximaque infestissimaque faex, opinio sit hunc ergo in modum ut ipse iam reticere nuper decreuerim.
His et raptim et cursim dictis, Vos omnes ualere iubeo.
4 mayo 2010 at 22:56
Unus ego ( http://www.youtube.com/watch?v=NJIBV8qB_a0 ) non fecerim usquam sine grege ouilem nec circulum – sed punctum, quod hilum parumue prodest. Ergo conloquemini, amici, dum unicuique uestrum licet libere Latine(que) loquier!