Omnibus sodalibus condiscipulisque Circulus Latinus Gaditanus sal.pl.d.

           Primum ante omnia faustum et fortunatum nouum annum MMXIII uobis precamur sodales Circuli Gaditani. Ecce uobis omnibus ad annum dextro pede incipiendum fabula cinematographica maxime commendabilis c.t. ARMILLA quam sodalis Alexandra, postquam nouissimum librum Valahfridi Stroh legit,  per rete omnium gentium quaesiuit et repperit.

 ARMILLA. Lateinischer Sprachlehrfilm. Wilhelm Pfaffel (Hrsg.) CCBuchner. EAN: 9783766195906 (ISBN: 3-7661-9590-5) 53 Seiten, DVD, 14 x 18cm, 2005.

            Cras circa meridiem uos exspectamus in scriptorio academico numero XXVI ad Latine loqui legereque pergendum. Adeste frequentes curis uacui! Interim uobis offerimus partem primam fabulae ‘Armilla‘ nuncupatae (Roderico nostro gratias agimus pro nexu quodam praebito) in qua per areas uiasque Romanas hodiernas sese conueniunt et colloquuntur Britanna et Hispana et Itala puellae ac puer Germanus cum iuueni Romano qui iter per saecula temporis fecit atque eos docet linguam Latinam. Etiam cras hanc fabulam spectare simul et de ea sermocinari possimus:

Armilla (Pars prima)

In crastinum!

About these ads