Iouis die VIII mensis Octobris inter meridiem et duodecimam horam et dimidiam nos conueniemus nonnulli sodales Circuli Latini Gaditani, primum meo in scriptorio academico, deinde fortasse in thermopolio Facultatis.

Aduenite, sodales, quamuis ad Latine loquendum nondum optime ualeamus. Aduenite et audeamus loqui loqui loqui. Neque quisquam derideat errores eius qui discendi studio Latine loquitur. Alioquin amittemus sodalem discipulumque amabilem et strenuum quem uetemus erroribus proficere. Non colimus barbariem, sed multa experientia, fortasse huiuscemodi aspera, errata nostra superabimus et ad astra perueniemus Latina. “Qui non errat, non progreditur!”.

Vos ualere pancratice iubet Alexandra!