Vt nuntiatum est, coetus superioris Iouis diei dilatus est in diem XIV Mercurii proximum (circa meridiem) ex eo, propterea quod quidam sodales Gregis Philologiae Classicae Gaditani inuitati sumus ad Sedem Interpretationis Gadium Mythologicarum uisendam, cuius participes nonnulli fuimus assessores consiliariique academici.

168_6884

Sodalis Iarcius proponit multa de quibus sine dubio nostro in coetu proximo iucunde sermocinemur, id est:

  • de viis quibus utimur ad linguam imprimis per usum docendam,
  • de exercitiis quae proponimus, cum scholas damus,
  • de optimis progymnasmatis ad vocabula perdiscenda, ad grammaticas normas cognoscendas recteque adhibendas, ad textus facilius intelligendos et ad sententias recte expediteque componendas,
  • de idoneis exercitamentis ad facultatem ex tempore scribendi et loquendi meliorem reddendam
  • deque operibus quae majoris sint momenti ad hanc facultatem exercendam acuendamque.