Postquam nuntium de coetu ad sodales Circuli Latini Gaditani misi, Eduardus Pinarius primus mihi respondit et deinde Ludouicus Charlo qui de hoc, quasi de rediuiuo circulo gaditano, laetatus fuit, sed, “data sua noua conditione”, ueniam petiuisse et praesentem se non aditurum esse nobis scripsit. Quamquam Ludouicus noster rude nuper donatus est (se inuito, probe scimus!), sodalis tamen Circuli Latini Gaditani est ideoque semper bene exspectatus. Nescire utrum aditura sit ad coetus Circuli annon collega Viola mihi dixit per litteras electronicas, quod tamen conaretur.

Die enim Mercurii XIV superiore tandem circa meridiem meo in scriptorio nos conuenimus Eduardus Pinarius et Iosephus siue Iarcius Gaditanus et ego ipsa. Conuentus productus est per unam horam et dimidiam plus minusue: multum Latine locutus est Iosephus, nonnulla balbutiuerunt Eduardus Alexandraque de Latinitate uiua et de methodo Oerbergiana et de pessima quorundam alumnorum Latina doctrina et de scholis Latinis tum in Lycaeo cum in Vniuersitate et de exercitiis quae proponimus, cum scholas damus.

NomismaArgentea Inter coetum in scriptorium intrauit sodalis Bartholomaeus qui salutem plurimam Hispanice dixit, sed citissime abiit. Deinde Iosephus Maria noster Magister uenit nobis libenter salutans et nonnulla Latina expromens, sed ei necesse fuit abire quippe qui conuentus maximi momenti sibi esset ubi inter alios acceperat Nomisma Argenteum Gaditanae Studiorum Vniuersitatis: Macte, Magister!

Inter libros quos legebamus, ego sodalibus monstraui illum Valahfridi Stroh qui Le latin est mort, vive le latin! Petite histoire d’une grande langue inscribitur, ex linguis Theodisca Latinaque Francogallice redditus a Silvano Bluntz, [Paris: Les Belles Lettres 2008]. Editio secunda anni 2009º est mihi.

Iosephus tunc ad paginam retialem nobis duxit ubi oratio quaedam inueniri potest quae nonnullis locis cum eis congruit quae auctor scripsit in illo libro Theodisce exarato:

De lingua Latina non semel mortua, semper rediviva. Oratio habita Romae apud Consilium studiorum provehendorum in natione Italica in conventu omnium gentium De Latinitate futura, cui praefuerunt Robertus de Mattei, Gualterius Brandmueller, in Aula Marconi ad Forum Aldi Mori, d. Veneris 25 Mai. A.D. MMVII

“De lingua Latina non semel mortua, sed semper rediviva”, auctore Valahfrido Stroh

Deinde optimus Iosephus Gaditanus aliam symbolam Valahfridi Stroh in Rete omnium gentium inuentam monstrauit quae maximi momenti est ad uersus Latinos recte recitandos.

Mirum est: adhuc plurimi magistri professoresque cogitant pro Aenéadum génetrix hóminum… [Lucr.1, 1] legendum est Áeneadúm genetríx hominúm… !!!

“De versibus recte recitandis”, auctore Valahfrido Stroh

Aliam symbolam in Rete inueni nuncupatam “Coniectura Latinae poesis metrica ratione legendae temporum nostrorum experientia musica considerata” auctore Mauro Vberti (a. 2007º), quae quaestionem similem de uersibus recitandis agit.

***

Coetum proximum fore die Mercurii XXI inferiore spero. Ego ipsa saltem inero illic, id est, meo in scriptorio academico circa meridiem exspectans tum magistrum tum discipulum, siue Gaditanum siue foraneum, qui Latine loqui uel balbutire cupit discendi studio.

Sodalis Iosephus proponit exercitia quaedam excogitare ad facultates sermonis exercendas:

  • verbis depingere ea quae sensibus percipimus
  • ea referre quae memoria teneamus…
  • disserere de quavis re ab aliquo sodale posita ut argumenta afferre possimus
  • ratiocinari et computare…

Et quo plura uocabula ad res condicionesque nostri temporis significandas cognoscamus, possumus in promptu nobis esse aut una legere hos libros:

  • Iosephi Mariae Mir “Noua uerba Latina”
  • Sigridis Albert “Cottidie Latine loquamur. Textus de rebus cottidianis hodiernisque”
  • Hermanni Koller “Orbis pictus Latinus” (qui definitiones uerborum plerumque Forcellinio Thesauroque Linguae Latinae adiuuantibus confecit)

Memoriae quoque mandare et recitare poema Latinum ullum possimus.

Non obliuisci machinulae ad imagines sodalium capiendas polliceor!