Mercurii die IV mensis Nouembris circa meridiem nos conueniemus nonnulli sodales Circuli Latini Gaditani in scriptorio 26º Facultatis Philosophicae Litterariaeque. Viola et Pinarius et Iosephus et Alexandra interesse polliciti sunt.

Qui et quae plures aduenient? Sodales et alumnos et amicos Latinae linguae cupidos coetui interfore spero. Iosephus ille Gaditanus atque Alexandra Circulum Latinum Gaditanum melius nuncupandum esse “Micam Latinam salis” iocantur ex eo, propterea quod superiore in coetu, etiamsi amoenissimus fuisset, tantummodo duo homines adfuimus.  Magister enim atque Ioachimus Gadibus aberant, Pinarius alium Circulum semel uisitat unoquoque mense, Viola  coetus nuntium non animaduertit,  Antonius Dávila, qui illo die in scriptorio 26º inerat, mature discessit  pater alterius liberi  recentissimus. De ceteris sodalibus nihil scio atque alumni nostri coetus Circuli adhuc nesciebant. Ceterum, inter nouissima XX Gaditana Itinera Philologiae Classicae Iohannes Iosephus Cienfuegos Circuli Latini Xerensis conuentus quam citissime habituros esse nobis nuntiauit.

Salsuginosam enim uiciniam petemus, quippe quod mare non solum foecunditatem agris sibi uicinis impertire solet, uerum eorum etiam feracitatem adaugere.

Hodie amicos Circuli Latini Matritensis atque heri illos Circuli Legionensis coetum habuisse probe scimus. Spero fore ut aliquo die omnes Circulorum Latinorum Hispanicorum participes alicubi nos conueniamus… quod accidere possit proximo in Conuentu societatis culturalis c. n.  “Culturaclasica.com”, qui mense Aprili anni 2010º, nisi fallimur, celebrabitur… Vbi gentium? Nondum dicere possumus.

In proximum, amici amicaeque Latinam linguam colentes!