Alexandra Sodalibus Omnibus s.pl.d.

Vos commonefacio die Mercurii, 11 m. Nouembri, colloquium fore hora sueta, scilicet inter meridiem et primam horam et dimidiam p.m., conclaui uicesimo sexto. Frequentes illic uobiscum  congredi spero.

His et raptim et cursim dictis, Vos omnes ualere iubeo.