Salvete omnes!

In hoc spectamine audibili animadvertere possumus verba professoris Terentii Tunberg, quibus asseverat assiduum atque cotidianum usum linguae Latinae omnibus Latinitatis studiosis prodesse posse duabus imprimis de causis:

  • primum: quo facilius penetrare possimus ad opera mentesque auctorum –qui quidem, obiter dicam, saeculorum decursu Latine scripserunt de innumeris argumentis atque disciplinis-,
  • ac deinde: ut sermone communi, in medio loco posito, utantur ii homines qui, etsi patrio sermone et natione diversi, linguae tamen litterisque Latinis student sedulamque dant operam.

Ego certe, pedibus, ut ajunt, in sententiam hujus professoris vado.

Sed ecce verba ipsius Terentii:

http://www.uky.edu/AS/Classics/videocasts/videos/3terentius.swf

Quae quidem verba hic descripsi:

“Sunt aliquot causae cur hoc faciam. Sed imprimis loquar de memetipso. Mihi est consuetudo Latine loquendi et scribendi ut linguam Latinam tanquam amicam coram me semper habeam. Cujus auxilio ad opera auctorum et ad eorum mentes facilius penetrare possim.
Propter hanc consuetudinem Latine loquendi et scribendi lingua Latina nunquam a me abest sed semper adest, et opera auctorum adsunt. Linguam Latinam numquam relinquo. Semper est comes qui me sequitur quocumque ire volo.
Haec utilitas negari non potest. Sed ut initio inui et significavi exstat etiam alia utilitas:
Non somnio linguam Latinam iterum fore linguam universalem et communem omnium Europaeorum et hominum occidentalium. Sed quidni inter philologos, inter linguae Latinae cultores, inter litterarum Latinarum cultores lingua Latina iterum fiat communis?
Hoc aliqua saltem ex parte fieri potest, mea quidem sententia.
Unum exemplum afferam:
Conventibus Latine de litteris deque doctrina disserentium multo maluerim interesse quam conventibus philologurum multis linguis vernaculis disserentium, (immo garrientium).
Usque ad tempus non ita pridem exactum praefationes et annotationes operibus Latinis adjunctae Latine scribi solebant. In his libris inest fere eadem utilitas de qua modo sum locutus nam lector qui tali libro utitur numquam linguam Latinam relinquit, numquam cogitur cogitare alia lingua.”

Ceterum in foro retiali cui index Grex Latine loquentium, multis annis ante, professor ille sententiam suam aperuit de causis quibus institutio Latina tanto in discrimine se haberet. Haec sunt ejus verba:

“Lingua autem Latina tantopere periclitatur non solum quod tot professores et ludimagistri Latine tantum legunt (…), Latine vero scribere loquive ne conantur quidem, sed etiam quod litterae Latinae recentiores et in ludis et in universitatibus pessimum in modum negleguntur. Sermo Latinus fere ubique gentium pro re tantum Romana et antiqua habetur. Quo fit ut simul atque linguae Latinae inciderit mentio, omnes qui audiunt statim homunculos togatos in foro discurrentes , Caesares, Augustos, senatores imaginentur, atque nihil recentioris aetatis cuiquam occurrat. Idcirco plerisque mirum videtur et quasi quoddam prodigium homines nostra aetate Latine loqui! Utinam sit in scholis et litterarum classicarum facultatibus usitatum scripta ex TOTA Latinitate selecta discipulis nostris proponere!”

Josephus Rojas.