Alexandra sodalibus omnibus s.p.d.

Vos commonefacio die crastino coetum Circuli fore hora sueta, scilicet inter meridiem et primam horam et dimidiam p.m., conclaui uicesimo sexto. Pinarius et alumna Eugenia et Iosephus et Bartholomaeus et Angelus interesse polliciti sunt.

Valeatis bene!