Alexandra sodalibus condiscipulisque s.p.d

Tandem, post quattuor septimanas commorationis, Gaditanae Vniuersitatis Commissio Technica nouum instituionis inceptum cui praesum, accipit ad publice inscribendum. Cui index est PIE-22.

Participes enim sumus Iosephus Maria Maestre, Viola Pérez, Eduardo del PinoIospehus Rojas atque ego ipsa, qui Eduardi Engelsing, sodalis perpetui, optimis auspiciis noua ad linguam Latinam docendam discendamque rerum technicarum nouarum ope experiri, diis Forteque Fortuna iuuantibus, conabimur (quamquam unum abhinc mensem, ut notum est, iam incepto operam dedimus). Ceteri sodales, discipulae alumnique atque omnes amici qui una nobiscum noua facere uelint, quo facilius expeditiusque Latine scribere et legere possint, bene exspectati erunt.
Valete bene.
P. Scr.: Laeti sumus quod optima alumna Eugenia circulum Gaditanum participauit in sessione ultima. Speramus enim fore ut ceteris condiscipulis persuadeat esse operae pretium esse circulo Latino interesse.