Alexandra sodalibus et amicis et alumnis omnibus s.p.d.

Vos commonefacio die crastino conuenticulum Circuli ultimum anni 2009º  fore circa undecimam horam antemeridianam, conclaui uicesimo sexto. Pinarius et Iosephus et Angelus interesse polliciti sunt atque etiam aliqui alumni.

Raptim scripsi meo ex scriptorio academico Gaditano!

In crastinum!

***

P. Scr.:  Omnibus qui coetui interesse nosque conuenire non possint atque  etiam ceteris Circulis Latinis orbis terrarum amicisque Latinitatem uiuam colentibus,  sodales Circuli Latini Gaditani felices Christi nati dies festos et prosperum annum nouum 2010º imo ex corde exoptant!

Gratias tandem plurimas Olgae Nicholls agimus
pulchris pro imaginibus bullarum uitrearum Natiuitatis donatis.