Alexandra sodalibus condiscipulisque omnibus s.p.d.

Mercurii die decimo tertio huius quidem mensis, hora sueta, sessio Circuli nostri fiet, prima anno 2010º. Quidnam legemus? Inter alia secundum capitulum libri Iosephi Mariae Mir, cui index Noua uerba Latina est, optimum uidetur ad officii nostri uerba mandanda memoriae. Nobis tamen oportet maius temporis spatium dicare ad loquendum ex tempore. Cum in ultima sessione de nostris inceptis Nataliciis loqui non fieri potuerit, possumus igitur narrare, ut Iosephus nos monet, quae inter festos Christi nati dies egerimus. Si ergo negotiis uacetis, si lubet, uenite numerosi atque curis uacui.

Quae cum hoc dixero, uos omnes florere et fauste uitam agere iubeo.

Gadibus scripsi.

P. Scr.: Fruimini, sodales, hoc lepido atque faceto spectamine audibili e Circulo Latino Lutetiensi, quod Rodericus Portela et Iosephus Rojas nobis commendant, quo simul arte magica linguaque Latina gaudere poteritis: