Alexandra sodalibus condiscipulisque omnibus s.p.d.

Vos commonefacio cras colloquium fore hora sueta,  scilicet inter meridiem et secundam horam p.m., conclaui uicesimo sexto. Frequentes illic uobiscum  congredi spero.

In crastinum ualetote!

P. Scr.: En uobis optimum praeconium de Latinitate uiua in Hispania. Gliscat Latinitas!

VI Annuae Sessiones Consociationis c.n. “Culturaclasica.com”

Professori Iohanni H. Orberg dicatum

EMERITAE AVGVSTAE

a die 9º usque ad diem 11º mensis Aprilis anno 2010º

Inter alias orationes habebuntur de uiua Latinitate haec:

Saturni die 10º mensis Aprilis:
10:30 hh: Annula LLEWELLYN: Profestrix Academiae Catholicae Viomingensis Praesidis uices agens  in “Septentrionali Americano Latinitatis Viuae Instituto” (SALVI): “Quomodo Latini sermonis tirocinium apte agitetur secundum methodum ab Iohanne Rassias excogitatam”.

12:30 hh. Aloisius MIRAGLIA: Praeses Romanae Academiae c.n. Vivarium Novum atque  Operis Fundati “Mnemosyne”: “De docendi ratione in Academia Vivarium Novum“.