Alexandra sodalibus omnibus s.pl.d.

Vos libenter certiores facio colloquium Latinum cras  hora sueta fieri.  Conueniemus, ut semper, meo in scriptorio 26º numero. Item sermo primus Horatianus aut alii texti per se illustrati, quos inter uos alias dispertiui, ex. gr.,  illa fabula Plautina Amphitryo nuncupata, tractabuntur. Etiam rimari noua uocabula et sententias de schola quae inspeximus superiore in sessione,  pergere possimus. Mihi ualde placeret scriptorium  academicum ornare schedis uel chartulis continentibus haec uocabula!

His dictis, uos omnes ualere iubeo.

Dabam hora fere octaua et dimidia p.m.