Alexandra omnibus et sodalibus et condiscipulis s.p.d.

Aliquos post nubilos dies in quibus de magistro Orbergio de uita discesso dolentes in luctu tristique ueste squaluimus, Gadibus omnia sol iterum temperat serenatque purus et subtilis.  O sodales, uenite, uos qui Latine scitis, uenite frequentes et curis uacui nostram ad sessionem crastinam. Illius enim egregiae Familiae Romanae quae prope Tusculum magna in uilla habitat, capitulum ullum, sultis, atque alia plura euoluemus et rimabimur in eius memoriam.

In crastinum ualetote!