Saluete, amici condiscipulique!

Cras sessio Circuli, ut semper, circa meridiem in scriptorio academico 26º numero fiet. Quid agamus? Plautinam enim fabulam aliquam euoluere possumus, quod idoneum erit postquam inspexerimus hanc lepidissimam pelliculam et simul carmen facetissimum cecinerimus.

In crastinum!