Alexandra sodalibus condiscipulisque omnibus s.p.d.

Post aliquas hebdomades nulla sessione Circuli habita, proximo Mercurii die, sicilicet 28 m. Aprilis, colloquium fiet hora locoque suetis.

De quo sermocinabimur? De nouissimo, ex. gr., conuentu Emeritensi in quo optimae acroases habitae sunt. Permira carmina quae quidam discipuli spectatoribus cecinerunt, etiam inspicere audireque possumus:

“quō pīnus ingēns albaque pōpulus
umbram hospitālem cōnsociāre amant
rāmīs? quid oblīquō labōrat
lympha fugax trepidāre rīuō?”

(Horatii carmen II 3, 9-12)

Ecquid euoluemus? Fabulam Plautinam cui titulus est Amphitryo legere pergemus atque aliqua prouerbia Latina quae Iosephus noster ope lexici Forcelliniani Latine explicauit idque optime!

En uobis uerba magistri Rojas qui benigne humanissimeque omnibus praebet opusculum suum:

Dēnuō quidem opusculum dē prōverbiīs Latīnīs per ipsam linguam Latīnam explānātīs paulō ēmendātius vōbīs praebeō, additīs sīgnīs diacriticīs quibus vōcālēs longae notantur. Spēs mihī est fore ut hoc opusculum vōbīs placeat, atque ūsuī sit omnibus. Quod praetereā opusculum, auxiliō vestrō, semper ēmendārī atque amplificārī poterit.

Valete.