Saluete, sodales omnes!

Perendie Catullianum carmen numero LXXVI et legere et rimari et recitare  pergemus… modo Gaditano!

Difficile est longum subitō dēpōnere amōrem;
__Difficile est, uērum hōc quā lubet efficiās.
Vna salūs haec est, hōc est tibi peruincendum;
__Hōc faciās, sīue id nōn pote sīue pote.
Ō dī, sī uestrum est miserērī, aut sī quibus unquam
__Extrēmam iam ipsā in morte tulistis opem,
Mē miserum aspicite et, sī vītam pūriter ēgī,
__Ēripite hanc pestem perniciemque mihi!
Quae mihi subrēpēns īmōs ut torpor in artūs
__Expulit ex omnī pectore laetitiās.
Nōn iam illud quaerō, contrā mē ut dīligat illa,
__Aut, quod nōn potis est, esse pudīca uelit:
Ipse ualēre optō et taetrum hunc dēpōnere morbum.
__Ō dī, reddite mī hōc prō pietāte meā.

Hic uobis relinquimus dua uincula, tum ad quandam uiua uoce recitationem, tum ad optimam editionem uarietate lectionis et perpetua adnotatione illustratam a Friderico Guilielmo Doering (Londini, MDCCCXX):

C. Valerii Catulli carmen LXXVI audite:

Ad se ipsum (vv. 13-26)

***

Valeatis bene!