Alexandra sodalibus sal.pl.d.

Recitatio Catulliana ultimae sessionis -nobis enim fatendum est-, haud optima fuit, maxime quod ad me attinet, quamuis sodales Eduardus et Iosephus,  ut uera dicam, melius quam me ipsa recitauerint, utpote quae illo die caput plumbeum gesserim. Nam et syllabis longis et syllabis breuibus uersus enuntiare, et accentus et elisiones (seu synalīphas) diligentissime obseruare facile est, eheu! antiquis Romanis pueris puellisque, qui ueram pronuntiationem a nutrice didicerunt, nobis minime, qui male enuntiare  didicimus atque aliqua in dubio manent. Exempli  gratia, quomodo hoc distichon recte pronuntietur?:

Nam quaecumque hominēs bene cuiquam aut dīcere possunt,

aut facere, haec ā tē dictaque factaque sunt.

Si enim litteram (uel notam) H aspiratam legimus, quomodo inter se coniungamus uerba “Nam quaecumqu(e) homines” (- – / – v v / -)? Vtrum /nam-kuae-kún-khó-mi-nees/? Legiturne uocalis -e finalis coniucta uerbo sequenti, i. e. /nam-kuae-kún-kue(h)ó-mi-nees/?

Si finis pentametri est -vv/-vv/-, quomodo haec series uersuum nobis recte legenda est, maxime ultimus uersus?

… cóogitat ésse píum.

… núumin(e) abúus(um) hóminees.

… gáudi(a) amóore tíbii

… dictáque factáque sunt

uel

… díctaque fáctaque sunt

(quod ad accentum encliticum pertinet, antiquorum grammaticorum testimonium a modernis in dubium uocatum est).

Perendie recitationes pergemus, sed hac uice, edepol!  Horatius aderit… rhythmo, id est, musicā comitatus pariter atque hāc in pelliculā! (uideatis ex minutā 2:00):

Metrum  Alcaicum

Hanc quidem  optimam editionem rimari possumus a Ludouico Desprez illustratam (Philadelphiae 1828):

Valeatis pancratice!