[Orationem discipulorum habitam officiali in acto Gradi asciscendi legatis hic]

***

Veneris die uesperi, cum tempus celebrandi fuerit, non domi, sed in caupona cenaui. Quid celebrationis peregerimus breuiter dicam. Hac die quinque iuuenes, qui Philologiae Classicae studia Gaditana in Vniuersitate nuper confecerant, ab academicis dignitatibus honores laudesque solemniter acceperunt, postea enim suis cum professoribus amicisque eam magnam laetitiam in cena partiti sunt, ut mos est. Hoc anno uerum celebratio singularis fuit, quod singulares discipuli non solum attenti et dociles et semper optime ad discendum animati, sed etiam humanissimi, egregii sodales, numquam ingrati omnes fuerunt. Pares cum paribus facillime congregantur, ut uetus sententia monet.
Naturae uirtutibus dotibusque exornati atque maxima eruditione doctrinaque instructi, mirabiles professores, suis discipulis Graecae Latinaeque linguae amorem tradituri, fient.

Macte Anabel, Iván, Juan Carlos, Jesús atque Eugenia!

Fortunati qui uos erudiuimus! Prospere uobis omnia cedant!

Viola Pérez Custodio, Gaditani Philologiae Classicae Gregis profestrix Circulique Latini sodalis, dixit.

***

Macti noua uirtute ingenioque uos, iuuenes Gaditani, estote! Sic itur ad astra!

Alexandra atque Circuli Latini Gaditani professores sodalesque omnes uobis qui nuperrime Philologiae Classicae Gradum asciti estis, imo ex corde gratulantur.