Saluete, sodales Circuli omnes!

Tempore aestiuo feriatoque absoluto, sessiones scholasticae cito incipient. Quamobrem iterum necesse erit nos conuenire, ut inter alia de noui institutionis incepto cui index PIE22 “Vnius quae sit hominis, haud est humanitas” sermocinemur,  quod exeunte mense Septembri nobis scribendus est memorialis libellus.

Quando nos conuenire licebit? Quam citissime spero fore.

Aestas finita:

memoriae folia

Gadibus cadunt.

Operam detis ut optime ualeatis!