Saluete, amicae amicique!

Paucas lineas exaro ut certiores uos faciam Alcagnicii sessionem Latinam nobis fore proximam. Eduardus noster Engelsing dissertationem doctoralem defendet ad lauream promerendam hoc in antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ideoque sine dubio Latina uerba proferemus multa.

Ceterum, nudius tertius collocuta sum cum uno aut altero discipulo nouo qui sessionibus  Circuli Latinis interesse auet. Post conuentum Alcagnicensem  uos commonefaciam quando et quota hora habiturum sit colloquium Latinum.

In proximum!

IOANNI AEGIDIO SAPIENTI CVM AEGIDA PALLAS
DONARET, DIXIT: “TVTA EGO, TE DVCE, ERO