Alexandra Ramos amicis sodalibusque omnibus sal.pl.d.

Nudius tertius spatium temporis datum ad quoddam opusculum memoriale exarandum expletum est. Schedis enim ac foliis memoriae completis et missis ad tempus, Propositum nomine PIE22 feliciter ad calcem peruenit impulsu quinque hominum  quibus nomina  praeter meum sunt Iosephus Maria Maestre et Viola Pérez Custodio et Eduardus del Pino et Iosephus Rojas Carrera.

At quamuis quinque fuerimus  participes qui hoc Propositum PIE22Vnius quod sit hominis, haud est humanitas inscriptum subsignauerimus, gratias plurimas persoluere auerem omnibus Studiorum Vniuersitatis professoribus et Gymnasiorum magistris et discipulis, tum conterraneis tum peregrinis, qui auxilio nobis fuerunt ad propositum supra dictum peragendum:

  • D. Eduardus M. Engelsing, instructor studiorum Classicorum Vasingtoniae in Studiorum Vniversitate (USA).
  • D. Ludouicus Charlo, Cathedrarius professor Philologiae Latinae  in Studiorum Vniuersitate Gaditana
  • D. Pistorius Krause,  magister utriusque linguae in Floridensi Studiorum Vniuersitate (USA).
  • D. Ioannes Gil, Cathedrarius professor Philologiae latinae in Studiorum Vniuersitate Hispalensi.
  • D. Theodericus Sacré, professor Philologiae Humanisticae Litterarumque Latinarum Louaniensi in Studiorum Vniuersitate (Belgium).
  • D. Aloisius Miraglia, magister utriusque linguae Italus et conditor prasesesque Academiae c.n. Vivarium Novum (Roma).
  • Dna. Glaukopis Ramos Maldonado, magistra utriusque linguae quodam in Gymnasio Caesaraugustano optimaque compositrix paginarum librorum.
  • D. Xauierus Fran Sin, peritus Anthropologiae Historiaeque atque assiduus particeps Gregis Latine Loquentium.
  • Dna. Maria Angelorum Cervilla, magistra linguae Latinae morumque quodam  in Gymnasio Malacitano.
  • D. Xauerius Martínez, magister utriusque linguae optimusque delineator quodam in Gymnasio Caesaraugustano.
  • D. Antonius Capellán, architectus Matritensis fautor Vivae Latinitatis sodalesque bene meritus Academiae Latinitati Fovendae.
  • D. Angelus Custodio López, professor linguae Arabicae in Studiorum Vniuersitate Gaditana.
  • D. Bartholomaeus Pozuelo, professor Philologiae Latinae in Studiorum Vniuersitate Gaditana.
  • Dna. Olga Nicholls Santacoloma, imagines lucis ope capiens artifex Columbiana quae per se ipsam linguam latinam discit (Res Publica Columbiae).
  • D. Iohannes J. Cienfuegos ac Dna. Carmen Belmonte, magistri utriusque linguae quodam in Gymnasio Xerensi (Gadibus) et  Circuli Latini Xerensis participes.
  • Consaluus Jerez, discipulus Philologiae Classicae, gemma Latinitatis singularis, in Studiorum Vniuersitate Matritensi.
  • Iesus Antonius Serrano, discipulus optimus Gradus Humanitatum nostra in Vniuersitate Gaditana.
  • Jaume, discipulus Philologiae Classicae Catalanica in Studiorum Vniuersitate particepsque praecipuus Circuli Latini Barcinonensis.
  • Aluarus Alonsus, discipulus Matritensis studens rebus oeconomicis qui per se ipsum linguam latinam discit.
  • Ioannes Paulus Murgensis, optimus studiosus linguae Latinae et fautor methodi Orbergianae.
  • Rodericus Portela, discipulus Philologiae Classicae  qui operam strenue dat plurimis linguis in Studiorum Vniuersitate Vallisoletana.
  • D. Paulus Villaoslada, moderator Circuli Latini Matritensis et ludi magister in Germania et Matriti.
  • D. Ansgarius Ramos, magister utriusque linguae in Gymnasio moderatorque Circuli Latini Legionensi.
  • D. Antonius González Amador, magister utriusque linguae quodam in Gymnasio Baetico et moderator Consociationis Culturaclasica.com editorque paginae interretialis LLPSI.
  • D. Thomas Silva et D. Emmanuelis  Díaz, professores Philologiae Graecae et Latinae Gaditana in Studiorum Vniuersitate, instructores nostri Certaminis Primi Olympici Linguarum Classicarum.
  • Scriptores magistrique mihi noti per Interretem quibus cognomina sunt Nemo Americanus et Thersites Hispanus et Pastrix Francogallicus et Irisatus Iaponicus et Beluosus Anglicus et soror Raphaela et Petrus Sipes Americanus et Alhana Hispana et Petrus Pisccheda Romanus et Vuius Fonticola Germanus et  Stephanus Rocca Italus et Iacobus Niponicus et Ioannes Piazza Americanus aliisque quibuscum uerba aliqua  Latina  aliquando in Rete omnium gentium mutaui.
  • Et tandem Χειρων – Chiron, optima pulcherrimaque adiutrix consociatio Hispanica magistrorum  utriusque linguae.

Spero  fore ut huius propositi existimatores ideo aequi sint, ut omnia bene uertant.

Ceterum, excusatam me habeatis omnes amabo si uerba haud opportuna ac mendosissima multa dixerim uel scripserim, sed discipula sum omnium pessima.

Nunc tempus est mihi defessissimae acquiescendi (scilicet interretialiter!).

Valeatis omnes quam optime.

***

P. Scr.: “Hodie fere omnibus in terris dies celebratur defunctorum. Ego tamen diem celebrare uiuarum linguarum malo: Gliscat Latinitas… !” Vtinam dum foliis cadentibus caelum autumnum sua frigora in mundum immittat, omnium frigorum expertia ferueant corda gaudio atque amore et Latinae paginae aestiuis Interretialis solis radiis calefactae florescere pergant.

Arbutus unedo L.


Fructus qui de proposito PIE22 (2009-2010) carpti sunt
Genus
Species
“Congregatio ad usum linguae Latinae exercendum” In conclaui nº 26 Facultatis Philosophicae et Litterariae Gaditanae: Circulus Latinus Gaditanus(nuntiatus in triptycho Noui Gradus Philologiae Clasicae)

-In Rete omnium gentium: uideatis uincula in margine dextro paginae c.n. SAL. Scriptorium Academicum Latinum Alexandrae Ramos

Exercitia, lectiones et pensa noua diuersaque – J.M.ª Maestre: “Progymnasma  eximio magistro Iohanni Orbergio sacrum”  Videatis quoque progymnasma in AALG et in Málaga-SEEC et Cádiz-SEEC et in CLGaditano et in Schola Ning et in SAL

– J. Rojas (Scribd)

S. Ramos (Scribd)

– V. Pérez, E. del Pino, s. Ramos (Conclauia Interretialia)

Fructus WEB 2.0. (Diaria electronica, paginae interretiales adiutrices, retia socialia,…) -SAL. Scriptorium Academicum Latinum, Sandra Ramos auctrice (e-diarium latinum)

Scripta Subseciva, Eduardo Pinario auctore (e-diarium latinum):

Circulus Latinus Gaditanus (pagina interretilis latina participum propositi PIE22)

Twitter / Facebook / Schola Ning / ChironNing / Wiki LLPSI:  Sandra Ramos (Latine)

-E-Diaria et Pensa discipulorum Gradus Humanitatum (Prof. Sandra Ramos):

Athenaeum latinum Gaditanum, Iesu A. Serrano auctore.

Scriptorium Latinum, Iesu A. Serrano auctore.

LatinumUCA

Thesis Doctoralis

“Latin as lingua franca: Non-native speakers legitimately participing in a community of practice / Latín como ‘lingua franca’: la participación legítima de hablantes de latín no nativos en una ‘comunidad de práctica’ realizada por Eduardo M. Engelsing dirigida por los Drs. Juan Gil Fernández, José M.ª Maestre y Violeta Pérez Custodio y defendida el 19 de octubre con calificación de “SOBRESALIENTE CUM LAUDE por unanimidad”, durante la celebración del V Congreso Internacional de Humanismo y Pervivencia del Mundo Clásico. Homenaje al Prof. J. Gil (Alcañiz, 18 al 22 de octubre de 2010)

Miembros del Tribunal:
Presidente: Dr. Jaime Siles Ruiz
Secretaria: Dra. Sandra I. Ramos Maldonado
Vocal 1º: Dr. Augusto-Aires Nascimento
Vocal 2º: Dr. Juan Fco. Alcina Rovira
Vocal 3º: Dr. Dirk Sacré

Certamina I Olimpiada de Lenguas Clásicas (05/05/2010), organizada por el Dpto. de Filología Clásica  y la Delegación Gaditana de la Sociedad Española de Estudios Clásicos (SEEC).
Orationes Dra. Dña. NANCY LLEWELLYN. Wyoming Catholic College (USA): Quomodo Latini sermonis tirocinium apte agitetur secundum methodum ab Ioanne Rassias excogitatam (Facultad de Filosofía y Letras de Cádiz, 08/04/2010) invitada por el Dpto. de Filología Clásica y el Circulus Latinus Gaditanus

Pellicula quoque inspici potest in YOU TUBE

Conuentus et Seminaria de Latina lingua et Humanismo et Cultura Classica

– VI Jornadas de Culturaclasica.com. Homenaje al Prof. Orberg (Mérida, del 9 al 11 de abril de 2010). Asisten J. Mª Maestre y S. Ramos

– Congreso Internacional Monumenta viaeque. In honorem et memoriam Iohannis Orberg (Accademia Vivarium Novum, Roma, 9 al 16 de julio de 2010). Asiste S. Ramos y participa J. Rojas.

V Congreso Internacional de Humanismo y Pervivencia del Mundo Clásico. Homenaje al Prof. J. Gil (Alcañiz, 18 al 22 de octubre de 2010). Organizan y participan J. M.ª Maestre, V. Pérez, S. Ramos y E. del Pino.