Saluete, condiscipuli omnes!

Conuentu Alcagnicensi habito atque etiam omnibus quae per has ultimas hebdomades celebrata sunt nostra in Falcutate Philosophica et Litteraria, optime peractis, uos commonefacio nostra de proxima sessione Circuli quae circa meridiem fiet in conclaui 29º numero die Veneris continenti.

Aduenite, discipuli et discipulae, quamuis ad Latine loquendum nondum optime ualeamus. Aduenite et audeamus de rebus hodiernis colloqui et sapidos textus degustare et pulchra carmina canere. Neque quisquam derideat errores eius qui discendi studio Latine loquitur. Non colimus barbariem, sed multam experientiam. “Qui non errat, non progreditur!”.

Valete quam optime