Salvētē condiscipulī sodālēs amīcī omnēs!

Peractīs fēriīs Nātālīciīs, quōmodo vōs habētis? Ego quidem bene mē habeō, fortassē paululum crassior quam ante diēs festōs propter cuppediās cibōrum, sed bene. Vōs quoque optimē valēre sperō. Legistisne Latīnē vel Graecē per diēs Christī Nātālēs? Quod quoque cupiō atque aveō.

Begonia condiscipula per litterās ēlectronicās mē interrogāvit utrum plūrēs sessiōnēs “Circulī Gādītānī” habitūrī sīmus. Ita, sine dubiō, sī vōbīs placet et vultis, sed aliquī condiscipulī post probātiōnēs mēnsis Februāriī nōs conventūrī sīmus mē rogant. Ita sit.

Cēterum, Begonia ipsa quōmodo Latīnē dīcat  “muchas gracias por tu ayuda” scīre vult. At id haud difficile est, quippe quī iam  dīmidiam sententiam prōferre Latīnē sciātis. Tantummodo nunc vōbīs quaerenda est praepositiō apposita ad causam grātiae indicandam  atque etiam Latīnum vocābulum quod sibī velit  “ayuda” vel similia. Sententiā quidem quae coniunctiōne causālī “quod…” inducta sit, ūtī quoque potestis.

Ūtiminī inter alia lexica illō GLOSSA nuncupātō quod in Rēte omnium gentium reperitur idque in auxiliō vōbīs perveniet:

 

GLOSSA  : http://athirdway.com/glossa/

 

Prīmum quaeritē vocābulum “grātia” vel immō potius verbum “agō” et responsum adveniet idōneum:

 

prō tuō summō beneficiō grātiās agere, Cic. Att. 16, 16, 16

diīs grātiās prō meritīs agere, Plaut. Am. 1, 1, 26

grātiās ob hoc agere, quod, etc., Liv. 54, 50, 4

 

Sī vērō hūiuscemodī agātis, certī eritis nōn tantum grammaticē, sed Latīnē locūtūrōs esse!

En tibī, Begonia, responsum: Prō tuō beneficiō grātiās multās agō.

Laura quoque optima condiscipula scīre vult utrum in Hispāniā librī iuvenīlēs linguā Latīnā in lūcem ēditī sint sicut Regulus vel Puerī solī sapiunt, quem Antonius A. Sanctō Exuperiō scripsit et ipse pictūrīs ornāvit, ab Augustō Haury in Latīnum conversus (Lutetiae Parisiorum a. 1961, 1ª ed.)

Fortūnā tristī nōbīs dolendum est quod in Hispāniā domus ēditōria nulla in lūcem ēdit fābulās puerīlēs et iuvenīlēs Latīnē conscriptās! Apud nōs quidam Ioachīmus Ochoa Palenzuela Latīnē versit Regulum, sed nesciō quarē haec versiō Hispānica nostrīs in tabernīs librāriīs nōn sit vēnālis. Ecce aliās fābulās hīc atque iterum hīc. Maximē mihī placet haec:

Insula Thēsaurāria

auctōre Robertō Ludovīcō Stevenson, Latīnē interpretāta est ab Arcadiō Avellānō (Nouī Eborācī a. 1922), ubi in prooemiō legitur

Disciplinae linguae Latinae litterarumque Romanarum ac Latinarum studiosi et cultores aevi nostri universim in duo castra abeunt.

Una eorum sunt, qui Latina lingua in rebus scholasticis veluti sermone vivo ac praesenti tamquam adminiculo utuntur, quos ideo Scholasticos appellamus. Hi fere sunt Magistri ac Professores Seminariorum Sacertodalium iurisdictionis atque obedientiae Pontificiae Romanae. […]

Altera castra sunt eorum, qui a Coetu Romano desciverunt et, quoniam civilitatem Romanam exuere nolunt, has disciplinas conservandas prosequendasque iudicant. Verumtamen, quum usum sermonis et exercitationem in rebus scholasticis defectione amiserunt, Latinam linguam ex auctoribus Romanis eruere atque tamquam ab extrinseco in usum linguae introire tentant* . Hos fortasse philologos recte appellabimus.

Nos in medio sumus, utpote qui et sermonem Latinum callemus ususque scholasticos scimus, nec philologiae sumus ignari.

 

Bene rem gerātis valeātisque et dormiātis sine cūrā omnēs!

_________________________________

* tentant correxī : tantant in opere legitur