Alexandra sodalibus condiscipulisque omnibus s.p.d.

Vos commonefacio conuentum quem moderatores paginae interretialis  “CulturaClásica.com” nuncupatae quoque anno parant, fore a die VI usque ad diem VIII mensis Maii, diis superis uolentibus, iterum Augustae Emeritae. Illic uobiscum nonnullis congressuram me esse spero.

En uobis optimum praeconium de conuentu:

 

VII Conventus cultui Graeco-Latino dicatus (Augustae Emeritae in Hispania)
VII Conventus cultui Graeco-Latino dicatus (Augustae Emeritae in Hispania)

Inter alias orationes et officinas habebuntur de Latina Graecaque lingua haec:

Saturni die 7º mensis Maii

09:30 hs. Christophus RICO (Professor Argentorati Studiorum Vniuersitatis)

El método Polis Koiné: aprender griego antiguo como una lengua viva”

10:45 hs. Eduardus M. ENGELSING (Professor Occidentalis Vasingtoniae Studiorum Vniuersitatis)

“Qui sermonis usus proponendus? Latín como lingua franca: hacia una pedagogía participativa”

12:30 hs. Aloisius MIRAGLIA (Praeses  Operis Fundati “Mnemosyne” atque  Romanae Academiae c.n.Vivarium Novum)

“De W. H. D. ROUSE docendi rationibus quantum adhuc valeant ad linguam Latinam efficacissime tradendam”

 

Valetote pancratice!