Alexandra sodalibus condiscipulisque Circuli Gaditani sal.

    Hodie primus Circuli Gaditani coetus noui anni academici celebratus est qui plus minus per fere unam horam productus est. Adfuimus meo in scriptorio Pinarius egoque atque etiam per aliquas temporis partes minutas Bartholomaeus. Inter alia colloquimur de rebus aestate actis  et de discrimine inter uerba q.s. “omnis” et “cunctus” et “totus”.

Paulo ante Viola nobiscum adfuit in caupona Facultatis et, dum alii potionem Arabicam alii sucum arancii sorbillabamus et de propositis futuris sermocinabamur, duo discipuli qui in altero gradu Philologiae Classicae student, ad nos appronpiquauerunt qui a me quaesiuerunt (mirum!) de initio Circuli Latini (nescio an sciatis, hospites interretiales, hac hebdomade scholarum academicarum initium fuisse).

    Respondi enim epistulam electronicam ad discipulos et nouos et antiquos mittere in qua primam sessionem nuntiarem, quae fortasse fiet diebus Mercurii  circa meridiem meo in scriptorio numero 26º, quamuis si plures adessent, aliud conclaue peteremus.

   Mirata quoque sum quod unus discipulorum mihi dixit professorem quendam Philologiae Latinae (qui uidelicet numquam sessionibus Circuli interfuit)  proposuisse eis opitulari de lingua Latina, libris Orbergianis usis. Verumne dicis? -exclamaui obstupefacta. Cum eo ergo mihi colloquendum est.

     Post hebdomadem mihi horribilissimam anni, mecastor!, hoc fuit procul dubio uel optimum. Quam uerissimum est illud dictum q.e. “Post nubila Phoebus”.

    Valete.