Pinarius sodalibus s.

Veneris die Alexandra et Pinarius se contulerunt ad Ciculum Latinum Gaditanum incipiendum in praesenti academico Cursu. Alexandra quot et qui uel quae discipuli et discipulae interesse uellent, sententia sua, nominauit. Pinarius recordatus est itinerum suorum in Romam et Illyriam (hodie natio cum nomine Slovenja). Ambo disseruerunt de Cursu ad linguam Latinam methodo actiua docendam condito.

Pinario multum placuit Illyria et in scriptis subsiciuis aliqua de earum regionum exarare uult.

Iubeo uos ualere.