Alexandra sodalibus discipulisque Gaditanis salutem pl. d.

Postquam heri uesperi epistulam electronicam serissimam misi ut uos certiores facerem de nouis sessionibus Circuli nostri, inopportune me egisse putabam atque ea de causa die crastino me neminem inuenturam esse meo in scriptorio. Feliciter quattuor nos conuenimus et coetum iucundum habuimus bini  discipuli, qui uocantur Iosephus et Ioannes, Pinarius et ego ipsa.

Legimus quidem et sermocinati sumus de sententiis Latinis necnon Graecis facilibus captu, propterea quod nobis opus erat in os reuocare et dicere uiua uoce uerba fere oblita. De talibus enim sententiis et dictis et litteris notisque collocuti sumus prima in sessione noui anni academici:

  1. In taberna quando sumus, non curamus quid sit humus.
  2. μέγα βιβλίον μέγα κακόν.
  3. Carpe diem.
  4. Primum uiuere, deinde philosophari.
  5. ?
  6. Nullus agenti dies longus est.
  7. Mater tua mala burra est.
  8. Tu quoque, fili mi! / καὶ σὺ τέκνον;
  9. Odi et amo. Quare id faciam fortasse requiris. / Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
  10. Optimum cibi condimentum fames.
  11. Quid agis, homuncule? Veni, uidi… oblisus sum.
  12. Caue canem.
  13. τὰ λευκὰ τῶν τριχῶν ἀπαμβλύνει τὸν νοῦν.
  14. Beatus ille qui procul negotiis…
  15. S.P.Q.R.

De auctoribus harum sententiarum uel de earum origine et de aliis argumentis quae ex amoeno colloquio fluxerunt, omnes simul blaterauimus garriuimusque, et Latinitas ipsa, quoad ego sciam, sarta tecta pergit atque incorrupta manet.

Valetudinem uestram diligenter curate usque ad proximam sessionem quae hora sueta fiet meo in scriptorio nº 26!