Alexandra discipulis et sodalibus cum antiquis tum nouis sal.pl.d.

    Hodie octo homines sessioni Circuli interfuimus quae producta fuit per horam et dimidiam. Praeter Pinarium meque ipsam, adfuerunt sodalis professor linguae Arabicae Custodius et quinque discipuli quibus nomina sunt Iosephus et Ioannes -qui 2º gradui Philologiae Classicae student-,  Patricia  et Ioanna -quae in studia primi gradus Humanitatum incumbunt-, et tandem Daniel -alumnus primi gradus Philologiae Classicae.

     Ioannes et Iosephus discipuli fuerunt magistri Ioannis I. Cienfuegos, moderatoris scilicet Circuli Latini Xerensis, iuuenes bini ualde animosi et discendi auidi qui non solum pergunt interesse coetibus Circuli Xerensis, sed etiam nobis attulerunt Patriciam et Ioannam, quarum altera duos annos linguae Latinae studuit in Lyceo, sed ea dicit oblitam esse multarum rerum grammaticarum, altera tantum incumbuit per se ipsa in studium priorum capitulorum Familae Romanae Orbergianae. Postremo iuuenis Daniel nobis auscultabat tacitus omnia quae dicebamus, quia similis Patriciae linguam Latinam didicit modo passiuo, grammaticae uidelicet arti ac uersionibus in sermonem uernaculum partes primas dando, fere nihil intellegendo eorum quae antea legisset.

     Latine nos ipsi induximus singuli pro modulis unius cuiusque et postehac ante oculos omnium posui quasdam personas quae sibi ipsi induxerunt, id est, C. Valerium Catullum et C. Iulium Caesarem et M. Tullium Ciceronem et alios, uerbis facilibus captu usa:

     Postremo legimus et rimati/ae sumus notissimum Carmen LXXXV Catullianum hoc:

     Valete omnes quam plurimum usque ad diem proximum Mercurii quo tertiam sessionem habebimus nescio quo in conclaui, utpote quod scriptorium meum paruum euaserit!