Alexandra sodalibus discipulisque necnon hospitibus qui haec legant sal.

Post iter Matritense breuissimun, sed iucundum ad actum sollemnem spectandum in quo magister magistrum dominus Ioannes Aegidius orationem protulit ingressus nostram in Regiam Academiam linguae Hispanicae (“Lingua qua hodie -inquit- loquimur in pleraque Tauri uetere pelle ubi uiuimus, diuersis loquelis, Latina est: lingua scilicet Latina saeculi XXI.”), epistulam electronicam ad uos iterum serissimam misi die Martis nuntiantem tertiam sessionem Circuli crastinam.

Locus Regiae Academicae Hispanicae c.n. RAE ubi sedent Academici
  Nonnulli defuerunt, ut Pinarius noster cui doluit interesse non licere ualetudinis causa, alii autem noui adfuerunt, ut Victoria, discipula Philologiae Hispanicae animosa, et Stephanus, discipulus Philologiae Classicae qui anno academico praeterito primis in coetibus adfuit. Ceteri auditores prater me fuerunt Iosephus et Daniel et professor Custodius.

Paginas imprimis interretiales nonnullas rimati/a sumus et deinde auscultauimus uiuida uoce epigramma Martialis 12, 43:

Difficilis facilis, iūcundus acerbus es īdem:
Nec tēcum possum vīvere, nec sine tē.

cuius adiectiua uocabula ad amicum poetae illustrandum nobis fuerunt occasioni ad nos noscendos atque ad loquendum de nobis ipsis: nomen, aetas, studia, linguae quibus loquimur aut quas discimus, indoles, oblectamenta, consuetudines et ita porro.

Nosce te ipsum

Anthropologici Musei Matritensis frons ubi legitur antiquum dictum

In proximum diem Mercurii ualeatis bene!