Alexandra discipulis sodalibusque omnibus necnon hospitibus qui forte haec legerint sal. pl. d.

Postquam  epistulam electronicam (ad tempus!) ad uos misi nuntiantem quartam sessionem Circuli nostri, nuntium alium accepimus Custodius et Pinarius et ego ipsa qui certiores nos faciebat de inopinato Coetu maximi momenti  Facultati eadem hora quam sessio.  In initio nesciebamus quid agamus. Procul dubio colloquiis Latinis interesse ego malebam, sed munera academica neglegere nequibam.

Munus tandem nos uocauit in binos locos, in alterum scilicet qui animum primum ad se allexit (etiamsi haud multas partes temporis minutas), in alterum deinde quem officium petere institit.

Hodie dies natalis Iosephi erat et die Mercurii praeterito ei pollicita eram nos cantaturos esse (Latine uidelicet) “Felicem natalem”.  En uobis imago a me capta in qua uidere potestis Ioannem et Ioannam et Iosephum et Patriciam et Danielem et Pinarium:

Quarta sessio Iosepho natalem diem undeuigesimum agenti dicata

Felicem natalem diem / felicem natalem diem / omnes tibi exoptamus, felicem natalem diem!

Vsque ad diem Mercurii proximum!