Gaditani Latine loquentes discipulis et amicis sodalibusque necnon hospitibus qui haec casu legant omnibus sal. pl. d.

    Sex interfuimus sessioni diei Mercurii hesterni, duo professores (Pinarius et Alexandra) et tres discipuli (Daniel et Ioannes et Iosephus) et amicus Xauerius Barbastrensis qui bene mane Matrito Gades petiuit, utpote cum Thesim Doctoralem duce Alexandrae paret de uerbis fraudatoriis inter Latinum et Hispanicum exstantibus. Heri sessionem uisam esse fatendum est potius scholam quam colloquium, quippe quibus discipulis difficile sit adhuc Latine sermocinari rudimenta Latina nondum callentes. Nudius tertius Daniel misit per litteras electronicas descriptionem de se ipso quam aliqua parte emendatam et memoriae traditam in initio sessionis hesternae nobis uiua uoce dixit huiuscemodi:

Salvete, amici! Mihi nomen Daniel est, et ego studeo linguis classicis. Mihi libet tenisiam ludere, peregrinari, in locis rusticis ambulare, folle bascaudario ludere, libros legere et televisionem exspectare. Mihi placet studere linguae latinae, graecae, iaponicae et francogallicae. Ego XVII annos natus sum, et sum ephebus. Mihi natura est amabilis. Cultus sum, eruditus, generosus et aliquantum pessimista. Mihi aspectus est bellus, perspicax et tenuis. Postremo dico mihi placere maxime lectionem, pelliculas cinematographicas spectare et musea frequentare. Valete!

    Postquam Ioannes et Iosephus et Xauerius nonnulla de se ipsi protulerunt et textum Pseudo-Dosithei breuem euoluimus, Alexandra praeconium nouissimum sodalibus nescientibus monstrauit, quod etiam per epistulam electronicam ad ceteros absentes alias misit. Legite sultis prouocationem hanc ad societatem c.n. UNESCO, ut linguae Graeca Latinaque in “omnium gentium patrimonium quod tangi non potest” recipiantur, quod inceptum auspicio Academiae Vivarii Novi prouehitur:

Prouocationem legatis hic

Nos calculum iam adiecimus et nomen dedimus. Speramus quoque fore ut uos hospites omnes qui hunc in locum casu incidetis, nomina detis uestra, nisi dedissetis.

Septimana continenti alius amicus nos uisitabit deis uolentibus ex Vallisoleto.

Valeatis bene!