Gades et mare

        Heri dies Latinissimus fuit. Qua de causa? Quidam iuuenis studens plurimis litteris linguisque, praesertim Latinae Graeceque, et aliis rebus ordinatralibus causa fuit. Quisnam uocatur? Rodericus ei nomen est. Quid Gadibus agebat? Rodericus discipulus Philologiae Classicae est abhinc nonnullos annos, qui in Vniuersitate Studiorum Vallisoletana studiorum Latinorum Graecorumque initium fecit, finem autem eorum faciet, deis superis fatisque uolenttibus!, in Gaditana Vniuersitate nostra. Cur? Quia ille quoque uoluit atque etiam nos ipsi potuimus et uoluimus. Quamobrem duplex fuit sessio Latina septimanalis, utpote quod Rodericus linguam Latinam callens Circulis Gaditanis interesse aueret, huic scilicet urbis capitalis, illi alio urbis uicinae Xerensis.

In sessione matutina Circuli Gaditani sex homines adfuimus (obliti sumus iterum mecastor! imaginem capere), praeter Rodericum uidelicet discipuli Daniel ac Patricia dulcerrima atque Iosephus (Ioanna aegrotabat ideoque Ioannes ei comis fuit) et professores Pinarius ac Custodius atque Alexandra. De uerbis “possum” et “uolo” egimus, quia altera ex parte iuuenis Daniel fassus erat eis uti nescire, altera ex parte in dubio nobis erat utra sententia rectior esset harum:  “licetne mihi intrare? an “possumne intrare?”:

Linguae Latinae cursus, auctore Eduardo Engelsing an. 2008

Quint. Declamationes maiores

“Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
‘Non potes,’ exclusum te quoque tanget amor”.

(Ov . Ars. 3.588)

Hermeneumata Pseudodositheana ca. 280 p. Chr. n.

Sessio uespertina Circuli Xerensis amoena fuit in Lyceo pulcherrimo antiquoque c.n. “Padre Luis Coloma“. Primum in conclaui capitulum quoddam libri Orbergiani “Roma Aeterna” inscripti euoluimus et postea in thermopolio propinquo dum alii Arabicam alii frigidam potionem sumebamus, de rebus Latinis diuinis humanisque sermocinati sumus. En uobis lepidissima imago sodalium Gaditanorum et Xerensium una cum Vallisoletano:

Sodales Circulorum Latinorum et Gaditani et Xerensi cum Roderico media in sede inter Ioannem Cienfuegos ac Laureanum Plaza