Omnibus amicis Latine loquentibus Pinarius s.p.d.

Cras sodales Circuli Gaditani nos conferemus in conclaue quintum primi tabulatus. Aliquot imagines uidebimus et de eis loquemur. Iuuenioribus tempora praesentia (indicatiui et subiunctiui modalitatum) uerborum “possum”, “uolo”, “nolo” “maloque” memoriae mandare commendo, quippe quae ualde usui sint ut sententias nostras infinitiuis adiuuantibus explicemus. Exempli gratia, ego uolo ut omnes discipuli qui Circulum iam nouere cras eo adsint. Etiam spero fore ut porfessores Alexandra et Angelus Custodius (uel Angelos Phylax!) adesse possint.

In crastinum, sodales.