“Suauis autem est narratio quae habet
… colloquia personarum”
(CIC. Part. orat. 22)

Alexandra omnibus sodalibus et condiscipulis salutem dicit.

Quamquam heri tantummodo quattuor homines sessioni interfuimus (plerique discipuli in alia pensa incumbere eadem hora debebant), colloquium amoenum fuit, quod de tabula geographica Imperii Romani sermocinati sumus. Legimus enim primum colloquiorum personarum ab Iohanni Orbergio compositorum, imitantes quae alii magistri et discipuli egerunt in suis Academiis Lyceisque et nostratibus et peregrinis, sicut hoc in modo a discipulis Annulae LLewelyn acto in Academia Catholica Viomingensi uel in hac alia forma a discipulis Hispanis acta in quodam Lyceo Barcinonensi.

Interrogatiunculas nexuimus multas et diuersas responsa dantes pro modulis nostris, quippe quod Patriciae nostrae opus sit gradus discendi pedetemptim ascendere. Fulti ergo usu praepositionum quas hoc in situ rimari potestis, sententias faciles instruximus et interrogauimus ubi loci Imperii Romani sit quoddam oppidum uel fluuius uel mons uel insula. Ecce, ex. gr., exemplum:

– MARCVS: Vbi terrarum sunt Gades, Patricia?

– PATRICIA: Gades est in Hispania.

– M.: Gades non “est”, sed “sunt in Hispania! “Gades” uocabulum plurale est!

– P.: Non “est”, sed “sunt”. Cur plurale est, si oppidum unum est?

– M.: Hodie oppdidum unum est, sed olim uocabulum plurale erat, quia  Gades  insulae erant uariae.

– P.: Si “Gades” uocabulum Latinum est atque etiam plurale, quomodo est uocabulum Graecum?

– M.:Vocabulum Graecum est Γάδειρα, plurale quoque. O Patricia! Age! Vbi sunt Gades?

– P.: Gades sunt in Hispania. In parte meridionali Hispaniae cui nomen est Baetica.

– M.: Inter quas regiones Imperii Romani?

– P.: Gades sunt inter Galliam et Mauretaniam.

– M.: Qua in parte tabulae geographicae Imperii Romani?

– P.: Gades sunt in parte sinistra tabulae, prope Fretum Gaditanum et procul a Phoenice quae in Syria est, ubi habitabant qui Gades condiderunt abhinc tria milia annorum plus minusue.

– M.: Ita est! Punicorum lingua Gades uocabantur “Gadir”, quod uocabulum singulare significabat “consaeptum locum”. Pergamus! Quid est infra et supra et circa Gades?

– P.: Infra Gades est Africa, supra autem est Oceanus Atlanticus et Mons Pyrenaeus. Circa Gades sunt alia oppida, ut Hispalis et Malaca et Onuba atque etiam supra Gades est fluuius Baetis.

– M.: Quot litterae sunt uocabulo quod est “Gades”?

– P.: Sunt V (quinque) litterae casibus nominatiuo atque accusatiuo “Gades”, VI (sex) autem casui Genetiuo “Gadium”, et VII (septem) casibus Datiuo et Ablatiuo et Locatiuo, “Gadibus”.

– M.: Macte, Patricia! Discipula optima es!

Gades saec. VIII a. Ch. n.

In proximam sessionem!