Alexandra amicis et sodalibus et condiscipulis omnibus sal. pl. d.

  Heri sessionem Circuli celebrauimus ultimam anni MMXI. Sollicita uero eram, fateor, cum solam me interfore putarem, nam septimana praeterita paucissimi fuimus, sed superis gratias tandem comitata fui optimis amicis collegisque.

Plures imagines inspicere potestis in foro c.n. Facebook

Plures imagines inspicere potestis in foro c.n. Facebook

     Garriuimus et carmen Natalicium rimati sumus quod simul cecinimus… et multum risimus. Mirum est, sed discipuli notissimum carmen c.t. “Adeste fideles” nesciebant, numquam uidelicet legerunt et cecinerunt… nisi usque ad diem hesternum! Quamobrem gratias ingentes agimus nostro Iosepho sodali Gaditano, utpote qui generosus in rete uniuersali nos certiores fecerit de carminis uersione optima ab eo illustrata modo Orbergiano.

     Nonnulla uero minima a me emendata additaque  nunc eius pace uobis praebeo hic:


In proximum annum MMXII quem felicem faustum fortunatum uobis precatur omnibus Circulus Latinus Gaditanus!