Saluete, amici et collegae et condiscipuli!

          Post dies Carneleuarii festos sessiones Circuli pergemus, ut moris est, in conclaui numero 5 hora sueta (circa horam primam p.m.). Amicus sodalisque noster nomine Iosephus Rojas nos uisitabit atque inde optima occasio nobis praebebitur ad usum linguae Latinae exercendum minime aspernenda.

Sal Musarum

       Proposito didascalico approbato a moderatoribus Gaditanae Studiorum Vniuersitatis (quamuis homunculi politici pecunia minima nobis honestauerint, Musae tamen plurimum nobis aspergent salem!), haec sessio erit prima sub auspicio hoc secundo  in qua plura uobis enarrabimus de inceptis nouis. Cui proposito quidem nomen est “Lingua Latina Graecaque in conclaui atque in Rete Vniuersali 2.0” (uulgo “Lenguas clásicas en el aula y en la Web 2.0: uso eficaz de la lengua latina para potenciar el aprendizaje activo del alumno”), cuius participes sunt professores magistrique Iosephus Mª Maestre, Viola Pérez, Eduardus Pinarius, Angelus Custodius, Ioannes J. Cienfuegos, Josephus Rojas atque Alexandra Ramos. Etiam auxilio nobis erit discipulus Gradus Humanitatum Iesus A. Serrano.

    Venite frequentes et curis uacui.

Valete bene.