Saluete omnes, sodales et amici et condiscipuli!

Vos certiores facio cras, die Martis 20, sessionem Circuli fore in conclaui numero 10, post scholas Latinas cum discipulis primi Gradus Philologiae Classicae, hora sueta (circa horam primam p.m.).

De quo sermocinabimur? De scriptis, si uobis cordi sit, quae impraesentiarum unusquisque nostrum Latine legit necnon de propositis futuris.

In crastinum (si uobis licet et placet)!