Saluete amici et sodales et condiscipuli omnes!

Hodie “Dominica die Palmarum”, ut aiunt, initium Hebdomadae Sanctae fit apud Christianos et per has ferias sessiones scholasticae academicaeque interruptae erint magistris discipulisque Hispanis. Qua de causa occasio optima nobis praebetur ad nos conueniendos alio loco quam conclauia Studiorum Vniuersitatis. Et qui locus melior est ad sessionem proximam Circuli  celebrandam quam sodalicium “La Salina” nuncupatum quod Gaditana in Insula Legionensi situm est iuxta pantopolium oppidanum c.n. “Bahía Sur”?

Ibi ergo nos conueniemus circa horam undecimam et dimidiam p.m. Pinarius et Iosephus et Alexandra necnon qui nobiscum adesse uelint ut sermocinemur de rebus diuinis atque humanis, id est:

a) de libellis Latinis quos nunc unusquisque nostrum euoluit (aliquid quidem legemus et de eis colloquemur)

b) de maximis difficultatibus linguae Latinae docendae in Lyceis atque in Studiorum Vniuersitate

c) de itinere aestiuo ad Vrbem Aeternam quod Fortis Fortunae ope Pinarius Alexandraque facere conantur.

d) de conuentu cultus Graeci Latinique  qui Emeritae habebitur mense Aprili, Iosepho inter alios plurimos participe.

e) de conuentu Latino qui Toleti celebrabitur mense Iunio cui intererit Alexandra.

f) de proposito nouo “Sal Musarum” inscripto. Quid actum atque agendum est?

De his aliisque argumentis quae obiter fiant, garriemus. Si nos comitari uolueritis, bene exspectati uenietis.

Valetote quam optime omnes usque in crastinum!