Saluete omnes!
    Sodales nonnulli Circuli Latini Gaditani mense Iulio Romae uersamur. Die Saturni inter alios locos Romanos ante reliquias Templi Hadriani in Platea Petrea adfuimus et postea quadam in caupona Plateae sermocinati sumus de rebus diuinis humanisque.
       Plura alias.
             Valete.
Romae