Dum Romae uersabamur, in Academia c.n. “Vivarium Novum” sodales aliique amici Circuli Latini Gaditani adfuimus quibusdam diebus mensis Iulii. Gratias maximas agimus moderatori Academiae Aloisio Miraglia, quippe qui comissimus fuerit nobiscum omnibus quibus scholis nonnullis interesse permiserit.

           Plura de prima uisitatione legatis quaeso in pagina sodalis Pinarii.

academia

Magistri Eusebii carmina spectant audiuntque inter alios Iosephus Gaditanus et Aprilis Albuquerquensis et Fabricius Francogallicus.
Imaginem descripsit Pinarius Gaditanus

***

 Die Martis 24 alii sodales Academiam uisimus. At  tabella electronica Alexandrae pessimas imagines describit nisi sub diuo sint captae!

Imagen

In Academia una cum Paulo Villaoslada et Carolo Bogotensi et Roderico Portela et quodam discipulo Francogallico

Scholam facetissimam spectauimus ubi discipuli et magistri partes agebant cuiusdam colloquii

Schola musica cum Eusebio.

     Post cenam iucundissimam inter quam praeter alios sermocinata sum cum Carolo Bogotensi et Camillo Hispano Amstelodamoque, imaginem filiolus meus descripsit infra appositam in qua apparent apud me Carolus Bogotensis, moderator nempe Gregis Latine Loquentium, et Eduardus M. Engelsing et Rodericus Portela et Aloisius Miraglia et Alphonsus eiusque mirus filius nomine Alphonsulus quindecim annos natus optime Latine iam loquens!

Quam optime comitatam!

Etiamsi imagines haud liquidae sint, nos horas iucundas amoenasque degisse liquet, ut uultus loquuntur alacres:

Imagen

Carolus Bogotensis omnes salutans et Xauerius Argentinus er Eduardus M. Engelsing et Rodericus Vallisoletanus et Aloisius Miraglia et Alexandra Gaditana et Laura Brasiliana.

Alia plura de diebus Romae persalse deactis enarrabo otiosa.

Valete quam optime!