Amicis et sodalibus et condiscipulis omnibus salutem dicimus plurimam.

    Post ferias aestiuas sessiones Circuli initium capere auemus. Discipuli quidem adhuc periculum probationum subeunt necnon unus aut alter professor Gadibus abest. Quamobrem nescimus an momentum opportunum sit ad nos conueniendos. Vtcumque res sese habet, in scriptorio academico numero 26 inerimus, ut solemus, circa meridiem die Martis ac Mercurii, si forte quis garrire uellet.

    Valeatis quam optime et Latinissime!