Sodalibus et condiscipulis et amicis omnibus salutem agimus plurimam.

    Heri DECEM annos natus est Circulus Latinus Gaditanus. Recte legisti: X annos!  Quippe Circulus ianuas aperuit anno 2002, Ioachimo Pascual moderante, et post fere tres annos dormitans, die XVI mensis septembris anni 2009 experrectus est usque ad diem hodiernum! Haud pauci sodales et condiscipuli interfuerunt sessionibus nostris, quorum impraesentiarum alii absunt, alii adsunt, alii occultius, alii apertius, sed omnes animo cordeque propugnant pro usu linguae Latinae. Circulo Latino Gaditano haud pauci amici per rete omnium gentium felicem natalem exoptauerunt. Gratias agimus omnibus.

    Diebus Mercurii (causa maioris ponderis non obstante) circa meridiem nos conuenire pergemus ad Latine garriendum, in scriptorio academico numero XXVI, atque etiam Latine scribere per interrete necnon per epistulas electronicas (si forte aliquis interesse non posset).

     Valeatis quam Latinissime!