Condiscipulis et sodalibus salutem plurimam!

      Cras Lucretii librum De rerum natura inscriptum euoluere pergemus circa horam duodecimam et dimidiam in scriptorio numero XXVI academico. Nolite sollicitari de exemplaribus Lucretianis, nam lucis ope paginas descripsi nonnullas quas uobis dispertiam. Hebdomade superiore cum Daniele discipulo Philologiae Classicae initium lectionis cepi quocum  de coloribus quoque garriui.

      In sessione crastina utensilia scholastica rimabimur secundum picturam hanc a magistro Xauerio coloribus aquariis pulchre depictam:

Imagen

Imago de utensiliis scholasticis a Xauerio Martínez Calvo depicta

Valete bene usque in crastinum!