Saluete, condiscipuli et amici Circuli Latini Gaditani!

         Sodales Chironiani nos uocant ad cras pipiandum cum Latine tum Graece in pagina retiali cui nomen est Twitter! Propositum enim est et monstrare ac demonstrare linguam utramque admodum hodiernam esse necnon iuuenes comitari.

         Ecce uobis textus conuocationis. Legite et pipiate minurriteque  omnes linguae Latinae Graecaeque amantes et cras et semper!

 

pipiatio classica

 

   In Chirone semper utramque linguam recte docendi rationibus favimus. Post Comenii ætatem, qui jam tunc a nimis grammatica institutione discedere proponebat, methodi quales Orbergiana LLPSI aut illius Rouse Puer Græcus sunt, vel Ἀθήναζε, sæpius in annos (paucos abhinc annos) in scholis nostris usurpantur.

    Non minus hodie, immo magis habeantur oportet nostræ linguæ quod quidem sunt: aliquid vivum, quo utamur, quod quasi tangamus, quibus loquamur. Atro rerum prospectu “lege Wert” in medium prolato, linguam Latinam Græcamque in clariorem scænam ducere volumus, eas sicut sunt, procul a nimio scholarum studio academico in rete ostendere, ut linguas vivas quæ in promptu sunt ad iis utendum, instrumenta ut sermones communicemur. Quod in scæna faciemus a socialibus retibus oblata. Omnibus enim discipulis magistrisque “classicis” quibus consilium placeat suadere volumus “Pipiationi Classicæ” interesse Jovis die XV mensis Novembris in Twitter habendæ, ubi sermonibus utemur Latino et Græco.

    Fac te aliis commendes, nosce homines, disce Latine Græceque sermocinari. Menda, prava grammatica permittuntur! Omnes una discamus! “Pipiatis” nuntiolis tuis pittacium adde #pipiatioclassica ut rem hinc sequi liceat.

Omnibus etiam institutis consociationibusve “orbis classici” suadere volumus rei interesse eamque inter sodales suos vulgare.