Saluete omnes, sodales et condiscipuli!

Cras uos exspectamus loco horaque sueta, id est circa meridiem uel paulo post in scriptorio academico numero XXVI! Nam Lucreti opus euoluere pergemus.

“Num simul ac ratiō tua coepit uōciferārī
nātūram rērum, dīuīnā mente coorta,
diffugiunt animī terrōrēs, moenia mundī
discēdunt. Tōtum uideō per ināne gerī rēs.”

In crastinum!